

Liber Job*
Caput 14: Versus 16
Tu quidem gressus,etc. Gressus dinumerat, et peccatis parcit: qui subtiliter acta nostra considerat, et tamen hic poenitentibus misericorditer relaxat.Dinumerasti, sed parce.Dinumerat, dum nos ad singula quae fecimus deflenda convertit; parcit, quia quae punivimus, non punit, unde adhuc subdit: